라틴어 문장 검색

nam aetherius ignis caret fumo, solo enim splendore viget.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5932)
nam animae nostrae vigent et alacres sunt et plenae memoria a pueritia usque ad virentem senectam, postea in nimia senectute omnis memoria labitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7059)
et caelestis origo seminibus quantum non noxia corpora tardant quod supra diximus, in tantum, inquit, in hominibus viget pars divinitatis, in quantum sinit corporum qualitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7301)
nam licet in pace essent, exercitium tamen vigebat armorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1624)
facem ivveni coniecit satis considerate facem iuveni iniecit, quae cito et exardescit et desinit, supra vero Amatae serpentem iniecit, quod in mulieribus semper viget venenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4561)
quae dum in eo vigent, pars illa quae vicina est divinitati, id est prudentia, non apparet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3993)
"Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:23)
ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:5)
quibus temporibus quod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi maxime potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 4:2)
Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma ad hodiernum diem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 10장 1:4)
an censes, dum illi viguerunt quos ante dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 1:1)
sic Hortensius non cum suis aequalibus solum sed et mea cum aetate et cum tua, Brute, et cum aliquanto superiore coniungitur, si quidem et Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat cum Antonio et Philippo iam sene pro Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:12)
homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:3)
ut necesse sit omnium rerum, quae natura vigeant, similem esse finem, non eundem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 35:4)
sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumve sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION