라틴어 문장 검색

cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 239:1)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 273:1)
alibi praedo alibi praedae vindex cadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 499:2)
Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit, negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:4)
haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 208:2)
item, quod ad honorem deum immortalium pertineret, decrevit senatus ut quoniam perduelles superati Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 180:1)
Perduelles penetrant se in fugam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 161)
sed hoc me beat saltem, quom perduellis vicit et domum laudis compos revenit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 29)
Is erat communis cum hospite et praedonibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 380)
servate vostros socios, veteres et novos, augete auxilia vostra iustis legibus, perdite perduelles, parite laudem et lauream, ut vobis victi Poeni poenas sufferant.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 330)
vos scelesti, vos rapacis, vos praedones.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 741)
ubi sumus provecti in altum, fit quod volunt, capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 121)
anteveni aliqua aut tu aliquosum circumduce exercitum, coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2107)
Quia illas emit in Anactorio parvolas de praedone Siculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2173)

SEARCH

MENU NAVIGATION