라틴어 문장 검색

at legionibus cum damno labor, effodere rivos, quaeque in aperto gravia, humum infra moliri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장7)
quosdam rivos congestu harenae abdidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장7)
iuvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장6)
fons perennis aquae, cavati sub terra montes et piscinae cisternaeque servandis imbribus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 12장3)
Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nicomedis contubernium laesit, graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium conuicia exposito.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 1:1)
Claudiae aquae gelidos et uberes fontes, quorum alteri Caeruleo, alteri Curtio et Albudigno nomen est, simulque riuum Anienis noui lapideo opere in urbem perduxit diuisitque in plurimos et ornatissimos lacus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 1:3)
Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:1)
dorsum montis imminebat viae non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 16:1)
Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 16:1)
Sitis praecipue fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus rivis prostraverant corpora praeterfluentem aquam hianti ore captantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 14:2)
Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius, ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent, nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut vestigantium sitim falleret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 16:1)
multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 26:2)
"o iuvenes et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:5)
Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit Multa hedera vitisque toto gignitur monte, multae perennes aquae manant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 16:1)
quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque, quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION