라틴어 문장 검색

ubi contra, si sit aliqua virtus magnetica emanans ab ipsa terra (paulo nimirum interiore) super acum ferream, quatenus ad verticitatem, operatio fiat ad distantiam magnam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:6)
Nam electrica operatio (de qua Gilbertus et alii post eum tantas excitarunt fabulas) non alia est quam corporis per fricationem levem excitati appetitus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:4)
Quatuor enim virtutes sive operationes sunt in magnete, quae non confundi, sed separari debent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:10)
Huc igitur pertinent materies et crassities vasorum, in quibus corpora ad operationem praeparata reponuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:4)
nempe, non solum ut prohibeatur aditus aeris per exterius (de quo jam dictum est), verum etiam ut cohibeatur exitus spiritus corporis, super quod fit operatio per interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:2)
Sed inanimatis rara est hujusmodi operatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:16)
6. Operationes vero per consensus aut fugas (qui sextus modus est) latent saepenumero in profundo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:1)
operatio scilicet per alternationem et vicissitudines priorum sex;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:2)
Ita ut agnosci ab omnibus videatur in invidia eiusque operatione eiaculatio quaedem et irradiatio ex oculis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 1:6)
Merita et opera bona sunt veri fines laborum hominis, atque eorundem conscientia perfectio humanae quietis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:8)
Supra omnia, si supremum illum sancti Pauli apostoli perfectionis fastigium sit consecutus, ut devoveat se atque anathemizat a Christo propter salutem fratrum, indicio est proxime illum accedere ad naturam divinam, et quodammodo Christo ipsi conformari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:47)
Tres sunt negotiorum partes, praeparatio, consultatio sive examinatio, et perfectio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:7)
Etenim perfectionem in re qualibet inducit si exercitatio difficilior sit quam usus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:10)
Imitabimur Ciceronem, qui libros conscripsit de Oratore et librum unicum qui inscribitur Orator, quorum priores praecepta artis tradunt, posterior perfectionem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 2:3)
Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua et fulgura et operationes magicas habita et appellata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION