라틴어 문장 검색

Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio, priusquam excederet pugna, expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo die instruxisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 470:1)
postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 486:1)
praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 541:2)
eodem Dinocrates perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 235:2)
Zeuxippus tamen cum Stratonida quodam nocte perfugit Tanagram, suam magis conscientiam quam indicium hominum nullius rei consciorum metuens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 350:1)
multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 189:1)
multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 290:2)
perpauci ex ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 304:2)
pauci armis abiectis pars Tegeam pars Megalen polin perfugiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 438:1)
id ad mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 23:2)
eo gravis vulneribus Alexander Acarnan, nuntius adversae pugnae, cum perfugisset, trepidae inde recenti terrore naves Cenaeum Euboeae petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 249:2)
inde Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum expeditis prima vespera inter Macedonum Romanaque castra medio agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit Macedonum deductusque ad regem est nondum convivio dimisso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 340:1)
itaque priusquam appropinquaret classis, Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naves, ignarus loci sequebatur praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 312:1)
per eos dies quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L. Baebium praetorem in provinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus circumventum, magna parte comitum caesa vulneratum ipsum cum paucis sine lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 680:1)
sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 383:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION