라틴어 문장 검색

videram collegam patris regendis praetoriis cohortibus, mox urbis et militiae munia simul obeuntem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장4)
Per idem tempus L. Piso pontifex, rarum in tanta claritudine, fato obiit, nullius servilis sententiae sponte auctor et quoties necessitas ingrueret sapienter moderans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 10장8)
obiit eodem anno et M'. Lepidus de cuius moderatione atque sapientia in prioribus libris satis conlocavi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장6)
dein Gotarzes morbo obiit, accitusque in regnum Vonones Medos tum praesidens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장8)
brevi et inglorio imperio perfunctus est, resque Parthorum in filium eius Vologesen translatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장10)
igitur Nero praetura perfunctos et experientia probatos delegit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 29장7)
Idem annus pluris reos habuit, quorum P. Celerem accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit, senecta donec mortem obiret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 33장1)
curam praesidiorum Paccio Orfito primi pili honore perfuncto mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장2)
quos fato perfunctos ne nominatim tradam, maioribus eorum tribuendum puto.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장9)
Eo anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris fastigio datur, clarus, adeo ut Nero aeger valetudine et adulantibus circum, qui finem imperio adesse dicebant, si quid fato pateretur, responderit habere subsidium rem publicam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장1)
tum in Sardiniam pellitur ubi non inops exilium toleravit et fato obiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장12)
obiit abruptis brachiorum venis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장14)
Post finem ludicri Poppaea mortem obiit, fortuita mariti iracundia, a quo gravida ictu calcis adflicta est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장1)
Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munia impigre obeunt, si iniuriae absint:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 1:1)
Sic distractis exercitibus ac provinciis Vitellio quidem ad capessendam principatus fortunam bello opus erat, Otho ut in multa pace munia imperii obibat, quaedam ex dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex praesenti usu properando.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION