라틴어 문장 검색

Ac ne iis quidem succurritur, quibus pituita utrimque descendit, quia levata altera parte nihilo minus altera infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장242)
Si vero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장6)
Cum vesicae vero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere videtur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장16)
siquidem, ut distentione nervorum periclitatur aliquis, dum vesica eius agitatur, sic alter metus excipit, remotis medicaminibus ne tantum sanguinis profluat, ut occidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장111)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestivis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra (B C) scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장154)
Sed ut his succurri nullo modo potest, sic a primo tamen diu tenenda ratio curationis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장22)
Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장37)
Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장27)
His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장55)
ita ne succurrere quidem posse corruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 26:1)
Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus uisurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae uicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 37:1)
Quos ego nihil temptasse iudico, quia nemo in splendida persona periclitari coniectura sua uoluerit, ne occidisse, nisi seruasset, uideretur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 50:1)
Periclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 2:2)
succurrendumque semper parti maxime laboranti est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:5)
Nam siue plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION