라틴어 문장 검색

Haec M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 15:1)
MILO Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e vita miserandum et mirandum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 2:1)
Calor enim et frigus, si fuerint in quanto minore, se invicem perimunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:9)
Huius namque modi specie se nescia prodi, Sic inopinato perimi nec credula fato, Proicie[n]s extra cuneum, femur angit et exta, Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:6)
Hunc tamen inuentum studet ocius esse peremptum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:12)
Quas ibi mus uolui miserans, parat inde resolui, Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:4)
"En miserandus ego, maciae confectus et aeuo!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:15)
Est tamen inuentus pedo, pro consorte peremptus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:10)
Discat ad hoc mitis cupidum contempnere litis, Aequus et est, si quis caueat, sicut hospes iniquis, Ne simul utcumque perimi contingat utrumque Suppliciis dignis pro factis forte malignis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:12)
Quod cum fecisset, post hunc speculator et isset, Hoc ornamento sumpto, redit, angue perempto, Suauiter antiquum coruum sic ultus amicum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:23)
En pacior, muri domini quod tempore duri Contigit insonti, perimit quem uerbere conti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:20)
et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장13)
Et peremit omnem masculinum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transivit per civitatem super interfectos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장51)
Et abierunt viam, quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbelis, et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장2)
Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION