라틴어 문장 검색

Nil periuria, nil nocet ipsis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 37:1)
Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:6)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:36)
Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:9)
quem ob periurium perfidiamque Caesar iussit necari. P.
(카이사르, 아프리카 전기 64:4)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:2)
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장12)
Impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장2)
et lasciva volant levibus Periuria ventis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:47)
vis nulla cruentam castrat avaritiam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:110)
quodcumque profunda traxit avaritia, luxu peiore refundit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:104)
iamque oneri creduntur opes tandemque libido haesit avaritiae gravioribus obruta curis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:75)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)

SEARCH

MENU NAVIGATION