라틴어 문장 검색

ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 100:4)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 30:6)
sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit, utrum quis dare sciat an servare nesciat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 8:5)
Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 22:5)
ne audacem quidem timoris absol- vimus, ne prodigum quidem avaritia liberamus.
(세네카, 행복론, Liber IV 126:13)
non accipimus brevem vitam, sed facimus, nec inopes eius sed prodigi sumus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 5:2)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:2)
Adde nunc publica periuria gentium et rupta foedera et in praedam validioris quidquid non resistebat abductum, circumscriptiones, furta, fraudes, infitiationes, quibus trina non sufficiunt fora.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:1)
Alii parce illo utimur, alii prodige ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 43:1)
Quicquid habebo, nec sordide custodiam nec prodige spargam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:2)
desine iam revocare tuis periuria verbis, Cynthia, et oblitos parce movere deos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1512)
sed nec Pergama nec decenne bellum nec saevas Agamemnonis phalangas nec periuria persequar Sinonis, arx quo Palladio dicata signo pellaci reserata proditore portantem pedites equum recepit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem24)
, non eminentius quam municipaliter natus quemque inter initia cognosci claritas vitrici magis quam patris fecerit, identidem tamen per fas nefasque crescere adfectans pecuniaeque per avaritiam parens, per ambitum prodigus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION