라틴어 문장 검색

Washingtonii doctrina sui generis fuit, formas scholasticas omnino contemnens, et artes et disciplinas illas avide arripiens et ad se alliciens, sine quibus claritudo bellica parari haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.103)
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, vermiculos pariunt, quia corpora materiai antiquis ex ordinibus permota nova re conciliantur ita ut debent animalia gigni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:5)
multi, de montibus altis ut quasi praecipitent ad terram corpore toto, exterruntur et ex somno quasi mentibus capti vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:16)
inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:5)
est quoque uti possit magnus congestus harenae fluctibus adversis oppilare ostia contra, cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:9)
Est et ille locus ad permovendum pathos in quo sermo dirigitur vel ad inanimalia vel ad muta, quo loco oratores frequenter utuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 10:1)
Et Anna permovetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 12:7)
Tum ille permotus mihi et irritatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:1)
Et hoc a Disario meo quaesitum volo, cur defaecatum vinum validius sit viribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 6:1)
Quod cito, inquit Disarius, permovet, haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficacior in venas bibentis quanto fit liquidius faece purgata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:1)
sed corpora fatis Expositi volvuntur humo, calidoque vapore Adliciunt gelidas nocturno frigore pestes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:3)
hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios devorabat, in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iovis se dedit, post vero cum adolevisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, Iuno permota forma pueri velut paelicatus dolore eum in avem vertit, quae ab ipso ἀετο`σ dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum colorem, qui ater est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3947)
alii senatum a senectute hominum, quibi allecti erant, dictum volunt, qui apud Graecos γερουσία appellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4265)
luctificam allecto Graecus accusativus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3241)
huius autem declinationis tres tantum casus usurpamus, genetivum, ut Allectus, nominativum et accusativum, ut Allecto.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3242)

SEARCH

MENU NAVIGATION