라틴어 문장 검색

Est et ille locus ad permovendum pathos in quo sermo dirigitur vel ad inanimalia vel ad muta, quo loco oratores frequenter utuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 10:1)
Et Anna permovetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 12:7)
Tum ille permotus mihi et irritatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:1)
Sunt scommata quae in superficie habent speciem contumeliae, sed interdum non tangunt audientes, cum eadem, si obnoxio dicantur, exagitant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 14:1)
Sicut contra sunt quae sub specie laudis exagitant, sicut paulo ante divisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:1)
Et hoc a Disario meo quaesitum volo, cur defaecatum vinum validius sit viribus, sed infirmius ad permanendum, et tam bibentem cito permovet quam ipsum, si manserit, facile mutatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 6:1)
Quod cito, inquit Disarius, permovet, haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficacior in venas bibentis quanto fit liquidius faece purgata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:1)
ne litora clamor Nauticus exagitet, neu buccina dividat horas, Neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas, Praecepit sociis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:33)
Tristes praesagia curas Exagitant:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:19)
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, Silva gravis turdos exagitata dedit, Captus flumineo venit de gurgite piscis, Vina ruber fudit non peregrina cadus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI3)
quae res odia eius in Troianos exagitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 144)
hic cum Iuppiter propter patrem Saturnum, qui suos filios devorabat, in Creta insula in Idaeo antro nutriretur, primus in obsequium Iovis se dedit, post vero cum adolevisset Iuppiter et patrem regno pepulisset, Iuno permota forma pueri velut paelicatus dolore eum in avem vertit, quae ab ipso ἀετο`σ dicitur Graece, a nobis aquila propter aquilum colorem, qui ater est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3947)
et ostendere vult Famae linguis neminem exceptum qui non exagitari possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1874)
incendere exagitare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3601)
quem cum Iuppiter per Mercurium, qui eum cantu fistulae in somnum conpulit, interemisset, Iuno eum in pavonem mutavit, Ioni vero inmisit oestrum, muscam animalibus infestam, quo diu exagitata ad Aegyptum venit et Iovis voluntate in Isin mutata colique coepta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7906)

SEARCH

MENU NAVIGATION