라틴어 문장 검색

et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 401:4)
tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent?
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 9:6)
Nihil inde incultum otiosumque iacuit, nihil sub alio fuit, neque enim quicquam repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos eius parcissimus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 37:2)
Sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius Corvinus primus Messanam vicit et primus ex familia Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana appellatus est paulatimque vulgo permutante litteras Messala dictus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 78:1)
libata Bacchi dona permutat cruor ambitque densus regium fumus caput ipsosque circa spissior vultus sedet et nube densa sordidam lucem abdidit.
(세네카, 오이디푸스 4:29)
non tot caducas educat frondes Eryx nec vere flores Hybla tot medio creat, cum examen arto nectitur densum globo, fluctusque non tot frangit Ionium mare, nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas permutat hiemes ales et caelum secans tepente Nilo pensat Arctoas nives quot ille populos vatis eduxit sonus.
(세네카, 오이디푸스 7:39)
ima permutat levis hora summis:
(세네카, Thyestes 611:1)
Cynthia non sequitur fascis nec curat honores, semper amatorum ponderat una sinus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 167)
illic enim et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dia- lectica disputat et astrologia 1 praenoscit et architectonica struit et metrica modulatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 1:3)
sed ita se quodam modo tituli amborum compensatione fraterna ponderaverunt, ut prior fuerit fascium tempore 2 qui erat posterior dignitate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 2:3)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
qualis Lycia venator Apollo cum redit et saevis permutat plectra pharetris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권75)
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, illic cymbala tinnulaeque Gades, illic agmina confremunt Syrorum, hic plebs scenica quique comminutis permutant vitreis gregale sulpur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres29)
tua furto lapsa propago, Cyllare, dum Scythici diversus ad ostia Ponti Castor Amyclaeas remo permutat habenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권122)
"comites tribus ordine deni, horrendum Aoniis et contra stantibus agmen, ipse novi gradiens furta ad Mavortia belli ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes, longaevique ducis gremio commendat honorem frontis, et oblatam Polynicis munere grato loricam galeamque subit, ferus Actora magno ense gravat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem ire dolo superosque sequi, permutat Agylleus arma trucis Nomii:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권105)

SEARCH

MENU NAVIGATION