라틴어 문장 검색

quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:3)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam facilitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 169:4)
quid asperiorem habere potest aut quid aures hominum magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 62:1)
ita sola, quae exciderunt, retractantur, ut crebra iteratione firmentur, quanquam solent hoc ipso maxime haerere, quod exciderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 130:2)
De libro plura scribam cum illum retractavero;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 3:1)
fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus servatae pendentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 17:3)
Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:8)
aliae sunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum, quos amisimus, retractatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 19:2)
Ego certe cum Attalum audirem in vitia, in errores, in mala vitae perorantem, saepe miseritus sum generis humani et illum sublimem altioremque humano fastigio credidi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 12:1)
Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 8:2)
Latronis enim PORCII, carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retractare et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem perductam familiarem amicitiam cum uoluptate maxima repetam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 13:2)
"reum, inquit, me perage, perora."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 2:9)
sic fit, ut in adulescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur.
(세네카, 행복론, Liber III 15:3)
licet enim iam in tutum retracto animo ad haec quoque excurrere cultum, non robur, ingeniis adferentia."
(세네카, 행복론, Liber VII 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION