라틴어 문장 검색

et complura ejusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:19)
Cum in inquisitione naturae alicujus intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, vel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem varium et separabile;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:5)
et complura id genus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:9)
Quae nobis ob hoc maxime suspectae sunt, quod in istis paucis sistatur experimentum, neque alia complura investigatu aeque digna eadem ratione inventa sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:12)
et complura id genus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:12)
Hac enim ratione aer possit verti in aquam per condensationes, et complura alia id genus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:32)
Certe quoad corpora animalium, dubium non est quin sint complures medicinae, tam interius quam exterius sumptae, quae condensant tanquam per consensum, ut paulo ante diximus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:15)
Ultiones publicae maxima ex parte prospere cedunt, quales erant propter caedem Caesaris, caedem Pertinacis, caedem Henrici Quarti magni illius Galliae regis, et aliorum complurium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:26)
Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:13)
Audiverunt scilicet aliquos dicentes talis quispiam est ditissimus, alios autem subinferentes at liberis compluribus oneratur quasi divitiarum hoc esset decrementum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:9)
Hinc enim profusae expensae, atque insuper, cum necesse sit tractu temporis complures ex nobilibus indigos fieri, sequitur divortium quoddam sive malum temperamentum inter honores et pecunias.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:18)
At superstitio compluribus regnis et rebuspublicis ruinae fuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:13)
Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:18)
Nam et hoc certe magnes est attrahendi familiaritates et consuetudines hominum complurium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:39)
Complura sunt eiusmodi exempla.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION