라틴어 문장 검색

et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 111)
sed si ullo pacto ille huc conciliari potest, vel carnificinam hunc facere possum perpeti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 224)
sed uxor me excruciat, quia vivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 310)
Med excrucio, mea Gymnasium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 155)
id eo fit, quia hic leno, aegrotus incubat in Aesculapi fano, is me excruciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1110)
Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 332)
nam ego illum audivi in amorem haerere apud nescio quam fidicinam, id ego excrucior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 29)
vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus deliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 32)
Non ego istaec flagitia possum perpeti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 130)
Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti an sis abitura a tuo viro?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 133)
Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, tuam qui possim perpeti petulantiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 158)
perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 468)
Egone si post hunc diem muttivero, etiam quod egomet certo sciam, dato excruciandum me:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 6111)
continuo excruciarer animi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1136)
si falsa dices, Lucrio, excruciabere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 257)

SEARCH

MENU NAVIGATION