라틴어 문장 검색

et libertatis donis apud Americanos capti allectique, im perii regalis vestigia omnia penitus funditusque abolere constituerunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.148)
inter bonos et malos discrimen nullum, omnes honorum et dignitatis gradus penitus abolere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.161)
Hi pecunias Britannis debitas persolvere non dubitabant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.177)
etsi eas non persolvendi facultas legibus data est:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.178)
plures, tamen, patriae legibus freti, pecunias omnes hostibus nuperis debitas persolvere plane recusabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.179)
Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:1)
Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio, ut doceam te non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam, hic te silentium, ille doceat mansuetudinem, non facias, quod vis, comedas, quod iuberis, habeas, quantum acceperis, vestiaris, quod acceperis, operis tui pensa persolvas, subiciaris, cui non vis, lassus ad stratum venias ambulansque dormites, necdum expleto somno surgere conpellaris, dicas psalmum in ordine tuo - in quo non dulcedo vocis sed mentis affectus quaeritur scribente apostolo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 15:11)
Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PERUSINUM 1:1)
QUAMVIS in Cassio et Bruto partes sustulisset, in Pompeio totum partium nomen abolevisset, nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, cum scopulus et nodus et mora publicae securitatis superesset Antonius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 1:1)
sed haec omnia neglegentius haberi coepta et post abolita, postquam internundino etiam ob multitudinem plebis frequentes adesse coeperunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 35:2)
Hanc tibi Eryx meliorem animam pro morte Daretis et ut nuncupata vota signaret, ait persolvo, quod de voto proprie dicitur;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:3)
utque ostenderet persolutum dis, signavit dicens:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:4)
Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolves.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 15:1)
— Paulatim abolere Sychaeum Incipit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 7:8)
Nonne hi, si ut haec referant invitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, remunerationem putantes inter volentes narrare quae fecerint?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION