라틴어 문장 검색

Quin etiam nocturna tibi terrestria quae sunt Lumina, pendentes lychni, Lucretius in primo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 18:3)
Nonne hi, si ut haec referant invitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, remunerationem putantes inter volentes narrare quae fecerint?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 7:3)
26. Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur, et vicecomes vel ballivus noster ostendat litteras nostras patentes de summonicione nostra de debito quod defunctus nobis debuit, liceat vicecomiti vel ballivo nostro attachiare et imbreviare catalla defuncti inventa in laico feodo, ad valenciam illius debiti, per visum legalium hominum, ita tamen quod nichil inde amoveatur, donec persolvatur nobis debitum quod clarum fuerit, et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti;
(Magna Carta 28:1)
qua montibus ardua summis Gens habitat cana pendentes rupe Gebennas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:23)
Credas, aut tecta nefandas Corripuisse faces, aut iam, quatiente ruina, Nutantes pendere domos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:54)
cum victima tristes Inferias Marius forsan nolentibus umbris Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:76)
hac caede luatur, Quidquid Romani meruerunt pendere mores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:57)
Strictaque pendentes deducunt carbasa nautae, Nec quatiunt validos, ne silibet aura, rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:37)
quis pendere caussas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:79)
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit, Adfixam vellens oculo pendente sagittam Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:62)
Credite pendentes e summis moenibus urbis Crinibus effusis hortari in proelia matres.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:24)
Vos pendite regna Viribus atque fide, Libyen, Parthosque, Pharonque, Quaenam Romanis deceat succurrere rebus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:36)
Poenas non morte minores Pendat, et ante meum videat caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:7)
Pendentem volo Zoilum videre.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVII4)
Pendentem summa capream de rupe videbis Casuram speres;
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XCVIII Caprea1)

SEARCH

MENU NAVIGATION