라틴어 문장 검색

Nec quicquam ideo petulantiae vestrae aut rapacissimis cupiditatibus aut caecae temeritati superbiaeque detrahitur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 50:2)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)
Istis quos paulo ante rettuli aut nulla tam pertinacis studii aut non digna merces fuit - quid enim magnificum consequitur ille qui meditatus est per intentos funes ire ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:2)
Iracundos fervida animi natura faciet, est enim actuosus et pertinax ignis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:3)
" Nihil," inquis, " illi post tantam petulantiam mali factum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 177:1)
Qui vinum male ferunt et ebrietatis suae temeritatem ac petulantiam metuunt, mandant suis, ut e convivio auferantur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 84:1)
Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:2)
O crudelis et pertinax nouerca!
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.42)
Filia non mariti petulantiam timebit, non uerborum contumeliam, non pelicem, non repudium.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.37)
quod si impotenti pertinax animo abnuet, stat tollere omnem penitus Herculeam domum.
(세네카, Hercules Furens 5:11)
sin copulari pertinax taedis negat, vel ex coacta nobilem partum feram.
(세네카, Hercules Furens 7:20)
cessate, matres, pertinax si quas dolor adhuc iubet lugere, quas luctus gravis in saxa vertit;
(세네카, Hercules Oetaeus 27:17)
exilia non fregere summotos procul Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor armat ministros sceleris in caedem meam, absentium cum maneat etiam ingens favor in urbe nostra, qui fovet spes exulum.
(세네카, 옥타비아 7:35)
Hic urit animos pertinax nimium favor et in furorem temere praecipites agit:
(세네카, 옥타비아 12:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION