라틴어 문장 검색

nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 34:8)
coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 68:2)
cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:1)
qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 1:3)
C. deinde Piso statarius et sermonis plenus orator, minime ille quidem tardus in excogitando, verum tamen vultu et simulatione multo etiam acutior quam erat videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:1)
quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 35:4)
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 37:1)
aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:6)
Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:7)
ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:8)
Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 2:1)
in specie autem fictae simulationis sicut reliquae virtutes item pietas inesse non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 3:5)
Sit ergo hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque pertinax, insit in eo lepos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 172:1)
Quodsi qui simulatione et inani ostentatione et ficto non modo sermone, sed etiam voltu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:2)
Quodsi Aquiliana definitio vera est, ex omni vita simulatio dissimulatioque tollenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION