라틴어 문장 검색

Barbari confisi loci natura, cum dimicare non recusarent, si forte Romani subire collem conarentur, paulatim copias distributas dimittere non possent, ne dispersi perturbarentur, in acie permanserunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 16장1)
Quibus visis perculsae barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se mandant.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 30장2)
et hoc factum perturbatus tractat cum principibus.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM72)
Si quando tamen insuetus aliquis laboravit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsuevit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est vel oculi caligant, aut venter perturbatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장11)
Si quando tamen insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:2)
Fere uero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 5:1)
multo magis, si etiam os amarum est, vel oculi caligant, aut venter perturbatur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 3:4)
eo quod illis contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid judicabant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 5:2)
et fere quidquid animum vehementer perturbat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 21:6)
exterret cunabula discolor infans.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:122)
antra procul Scyllaea petit canibusque reductis pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:297)
Saepe sub immotis praesepibus, aut mala tactu, Vipera delituit, caelumque exterrita fugit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:3)
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장5)
divus Augustus vultu et aspectu Actiacas legiones exterruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장9)
nec poena commilitonum exterriti nec paenitentia conversi iras retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION