라틴어 문장 검색

Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장4)
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장4)
Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 19:1)
In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares imprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:11)
At peruersi resident celso
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 31:1)
Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est, et eam mentium constat esse naturam ut quotiens abiecerint ueras, falsis opinionibus induantur, ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis attenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:39)
ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:3)
Humilemque uicti subleuat fallax uultum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 4:1)
est aliquando cum de hominibus fallax illa nihil bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:2)
Sed quoniam id eis non propria uis sed hominum fallax adnectit opinio, uanescunt ilico cum ad eos uenerint qui dignitates eas esse non aestimant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:21)
Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:1)
Quos fallax ligat improbis catenis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 2:1)
Hic igitur quicquid citra spem uideas geri rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:3)
Postremo si quid aliquis aliorsum atque sese res habet, existimet, id non modo scientia non est, sed est opinio fallax ab scientiae ueritate longe diuersa.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION