라틴어 문장 검색

pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, filiae, somnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 202:2)
epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 9 2:1)
quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:5)
tu vero pervulga Hirtium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 45 3:9)
ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:1)
accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 6:5)
sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 7:2)
est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse meminerimus ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusandum quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 3:1)
Gloriam vero non modo non minui sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:5)
dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:3)
in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:5)
nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut falsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:3)
nulla autem est in natura rerum talis necessitas') - cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:7)
totam enim evertit dialecticam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:8)
Empedocles haec pervolgata et nota quattuor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION