라틴어 문장 검색

Duplex omnino est iocandi genus, unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum, alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:1)
Equidem propinquum nostrum P. Crassum [illum Divitem] cum multis aliis rebus elegantem hominem et ornatum tum praecipue in hoc efferendum et laudandum puto, quod, cum P. Scaevolae frater esset, solitus est ei persaepe dicere neque illum in iure civili satis [illi arti] facere posse, nisi dicendi copiam adsumpsisset - quod quidem hic, qui mecum consul fuit, filius eius est consecutus - neque se ante causas amicorum tractare atque agere coepisse, quam ius civile didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 170:1)
primum, quia veteres illi, qui huic scientiae praefuerunt, obtinendae atque augendae potentiae suae causa pervulgari artem suam noluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 186:2)
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:1)
" Perspicitis genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 241:2)
Qua re ne in re nota et pervulgata multus et insolens sim, locis est utendum multis, inlustribus, explicatis, modicis intervallis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:3)
[te audiamus] ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena, de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 51:3)
Tum Crassus 'pervulgatas res requiris' inquit 'et tibi non incognitas, Sulpici:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 148:1)
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:1)
in quo lepide soceri mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit, Lucilius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:3)
' inquit Catulus 'aut quid disputatione ista adferri potest elegantius aut omnino dici subtilius?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 187:4)
sentit autem nihil umquam elegans, nihil decorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 92:4)
Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime adrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 2:3)
pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 202:2)
' Sentit autem nihil umquam elegans, nihil decorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 92:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION