라틴어 문장 검색

Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos Pellitur e medio sapientia, vi geritur res;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 5:2)
Et sicut minime erat obscuras aut superciliosus, ita neque blandus aut conciliatur, sed tanquam facies hominis animo compositi et quieti, sed non commoda pictori, gratiosior scilicet facta cum loqueretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 13:3)
Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poetas, et pictores, et opifices alios in iis scilicet operibus quibus ipse praecellere gestiaebat, capitali quadam invidia prosequebatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:4)
Tales (crede) effigies vix ulli placebunt praeterquam pictori ipsi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:6)
Non quin existimem elegantiorem faciem depingi a pictore posse quam unquam in vivis fuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:7)
Quaesitum est et inventum, et appensus uterque eorum in patibulo; mandatumque est libro annalium coram rege.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장23)
Noctem illam duxit rex insomnem iussitque afferri sibi librum memorialium, annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 6장1)
Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
(불가타 성경, 에스테르기, 10장2)
Exquirite retro crimina continui lectis annalibus aevi, prisca recensitis evolvite saecula fastis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:37)
annales veterum delicta loquuntur:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:172)
si volvere priscos annales libeat:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:94)
septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium incuriosi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장5)
Exequi sententias haud institui nisi insignis per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor ne virtutes sileantur utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장1)
sed nemo annalis nostros cum scriptura eorum contenderit qui veteres populi Romani res composuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장2)
Cornelio Cosso Asinio Agrippa consulibus Cremutius Cordus postulatur novo ac tunc primum audito crimine, quod editis annalibus laudatoque M. Bruto C. Cassium Romanorum ultimum dixisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION