라틴어 문장 검색

Quodsi rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:22)
Quo facto duas res consecutus est, quod pignore animos centurionum devinxit et largitione militum voluntates redemit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:6)
quid dividis ergo pignora?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:21)
fac nulla subesse vincula cognatae:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:163)
dignus cui leges, dignus cui pignora tanti principis et rerum commendarentur habenae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:196)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:50)
quae pignora tantis succedent opibus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:130)
militia eunuchi numquam progressa cubili, non vita spondente fidem, sed inertia tutum mentis pignus erat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:254)
patris officiis iunge potenti pignora dextra.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 3:4)
si tanta recusas, at soceri reverere faces, at respice fratris conubium pignusque meae regale Serenae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:201)
amplector praecepta libens, nec carior alter cognato Stilichone mihi.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:211)
non illis generis nexus, non pignora curae:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:296)
qui foeda parabat Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit coniugibus permixta trahi;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:23)
vestros stimulant si pignora sensus, me quoque non impar naturae cura remordet, nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti, quantus prolis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION