라틴어 문장 검색

Nascuntur maxime in cervice, sed etiam in alis et inguinibus . . . lateribus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장145)
Fit maxime aut in vertice aut in alis aut inguinibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장178)
Tum si qua in alis vel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장207)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur umor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis aut visci referens, interdum olei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장304)
in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장437)
Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장457)
2 Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resolvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장1)
Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장7)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장2)
Sed nihil melius est quam novacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장15)
neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장16)
Genus quoque viti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장197)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute vel etiam carne vitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장19)
Pure effuso, in alis vel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex vino inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장38)
Quae quamvis et in cervice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diverso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION