라틴어 문장 검색

eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam movisse a Samo Romanos audivit et ad Myonnesum piratas Teiorum agrum depopulari, naves in Geraestico portu stare, ipse adversus Myonnesum in insula - Macrin nautici vocant - ancoras portu occulto iecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 320:1)
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido, et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 34)
Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 334)
timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam in patrem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 9:5)
Vtrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse an ne apud piratas quidem perdidisse?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.37)
Quid ais, pirata filii, piratarum magister, eius crudelitatis emptor cuius nec pirata uenditor est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 6:3)
utrum uobis uidetur innocentiam apud piratas didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 6:15)
Eodem loco latronem pone, piratam, regem animum latronis ac piratae habentem.
(세네카, 행복론, Liber II 81:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION