라틴어 문장 검색

Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장1)
tandem victa pertinacia Piso oravit ut traditis armis maneret in castello, dum Caesar cui Syriam permitteret consulitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장4)
ideo nimirum in extremas terras relegatum, ideo Pisoni permissam provinciam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장2)
Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장1)
At Piso praemisso in urbem filio datisque mandatis per quae principem molliret ad Drusum pergit, quem haud fratris interitu trucem quam remoto aemulo aequiorem sibi sperabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장1)
Drusus Pisoni, si vera forent quae iacerentur, praecipuum in dolore suum locum respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 8장3)
Piso Delmatico mari tramisso relictisque apud Anconam navibus per Picenum ac mox Flaminiam viam adsequitur legionem, quae e Pannonia in urbem, dein praesidio Africae ducebatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장1)
Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 10장1)
Pompeium patronos petenti iisque diversa excusantibus M'. Lepidus et L. Piso et Livineius Regulus adfuere, arrecta omni civitate, quanta fides amicis Germanici, quae fiducia reo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장3)
patris sui legatum atque amicum Pisonem fuisse adiutoremque Germanico datum a se auctore senatu rebus apud Orientem administrandis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장2)
simulque illud reputate, turbide et seditiose tractaverit exercitus Piso, quaesita sint per ambitionem studia militum, armis repetita provincia, an falsa haec in maius vulgaverint accusatores, quorum ego nimiis studiis iure suscenseo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장6)
post quem Servaeus et Veranius et Vitellius consimili studio et multa eloquentia Vitellius obiecere odio Germanici et rerum novarum studio Pisonem vulgus militum per licentiam et sociorum iniurias eo usque conrupisse ut parens legionum a deterrimis appellaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 13장4)
solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장3)
* * scripsissent expostulantes, quod haud minus Tiberius quam Piso abnuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장7)
effigiesque Pisonis traxerant in Gemonias ac divellebant, ni iussu principis protectae repositaeque forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION