라틴어 문장 검색

Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:7)
Modi tres sunt quibus novae sectae plantantur:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 5:9)
Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
(불가타 성경, 호세아서, 14장6)
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장7)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum.
(불가타 성경, 아모스서, 9장14)
Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur ultra de terra sua, quam dedi eis ", dicit Dominus Deus tuus.
(불가타 성경, 아모스서, 9장15)
Et ponam Samariam in acervum lapidum, in agrum, ubi plantatur vinea; et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo.
(불가타 성경, 미카서, 1장6)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장17)
Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt vineas et non bibent vinum earum ".
(불가타 성경, 스바니야서, 1장13)
Et reducam eos de terra Aegypti et de Assyria congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장10)
Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장1)
et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장56)
praecipuum montium Libanum erigit, mirum dictu, tantos inter ardores opacum fidumque nivibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION