라틴어 문장 검색

boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces, canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum numerum reponemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:7)
se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:6)
petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:7)
Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:8)
se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:7)
petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:8)
hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:9)
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit Questuque vano clamitantem interficit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Passer ad leporem consiliator.5)
odimus accipitrem, quia vivit semper in armis, et pavidum solitos in pecus ire lupos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:111)
accipitri timidas credis, furiose, columbas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 34:4)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx per medias Histri plaustra bubulcus aquas, aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, et telum causas mortis habere duas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 73)
nec te causas nescire sinemus, horrida Sarmaticum cur mare duret hiems, proxima sunt nobis plaustri praebentia formam et quae praecipuum sidera frigus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1016)
saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerva leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권50)
"ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권219)

SEARCH

MENU NAVIGATION