라틴어 문장 검색

deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X84)
ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII51)
dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae bucina famae!
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV50)
vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus dimidios, alias facies et hiantia ruptis Assa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV20)
plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV51)
fiet uti risu tremulo concussa cachinnent et lacrimis salsis umectent ora genasque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 22:12)
scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:2)
unde neque exaudit voces nec noscere voltus illorum potis est, ad vitam qui revocantes circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:11)
at catulos blande cum lingua lambere temptant aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes suspensis teneros imitantur dentibus haustus, longe alio pacto gannitu vocis adulant, et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:16)
Ideo tunc et pubes et genae et aliae partes corporis vestiuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 3:2)
quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
- Ut primum tolli feralia viderat arma, Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:29)
Non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit, Distentis toto riguit sed corpore palmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:62)
rubor igneus inficit ora, Liventesque genas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:68)
Humentes mirata genas, percussaque caeco Vulnere, non audet flentem deprendere Magnum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION