라틴어 문장 검색

Nec in eodem futurus navigio auspicium mihi feci, sed quia nocentes horridos longosque habebant capillos, ne viderer de nave carcerem facere, iussi squalorem damnatis auferri;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:4)
Ut vero spongia uda facies plorantis detersa est et liquefactum per totum os atramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confudit, in odium se ira convertit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:2)
mox apparebat idolon, senex macie et squalore confectus, promissa barba horrenti capillo;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 5:3)
Adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, Et dicet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 247)
Memnona si mater, mater ploravit Achillem, Et tangunt magnas tristia fata deas, Flebilis indignos, Elegia, solve capillos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 91)
quid, cum mendaci damno maestissima plorat, elapsusque cava fingitur aure lapis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:288)
devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque plorat in invisas sanguinolenta comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 49:2)
discunt lacrimare decenter, quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 59:3)
ultima plorato subdita flamma rogo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권587)
Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:2)
"si potui manibus Gallorum excisa levare de cinerum squalore caput, redeunte Camillo signa renidenti fumans si fronte recepi, si potui miseras sertis redimire ruinas et male pendentes lauro praecingere turres, quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2246)
"nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, qui sub legati specie sacra mortua plorans ingenii telis et fandi viribus audet, heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa clausimus et madidas sanie deiecimus aras."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2267)
"puer sed obstat gallus ob libidinem per triste vulnus perque sectum dedecus ab inpudicae tutus amplexu deae, per multa Matri sacra plorandus spado."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.172)
Quia nusquam insanum scripsit adolescentulum Cervam videre fugere, et sectari canes, Et eam plorare, orare ut subveniat sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 03)
Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION