라틴어 문장 검색

asserit hic Samius post docta silentia lustri Pythagoras solidum princeps quod musica mundum temperet et certis concentum reddat ab astris, signaque zodiacus quae circulus axe supremo terna quater retinet proprio non currere motu, aequis inter se spatiis tamen esse locata fixaque signifero pariter quoque cernua ferri, praecipuumque etiam septem vaga sidera cantum hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur, hoc numero adfirmans, hoc ordine cuncta rotari:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium26)
quod receptum est ideo, quia genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet, sed aut par, aut maior una syllaba.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5905)
si autem de neutro loquamur, 'defendentium' dicamus necesse est, quia 'haec defendentia' facit et, ut supra dixi, genetivus pluralis a nominativo plurali minor esse non debet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8862)
scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 164:2)
genetivus enim pluralis quotiens in 'ium' exit, accusativum pluralem in 'is' mittit, ut 'puppium puppis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1082)
arcadas accusativus est pluralis, cuius ultima syllaba ideo brevis est, quia nominativus pluralis 'es' terminatur, ut 'hi Arcades', ut 'delphines delphinas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3642)
delphinas 'nas' ideo brevis est, quia graeca declinatio est, sicut "Arcadas accensos monitu". nam omnia graeca no- mina, quae nominativo plurali 'es' terminantur, ut 'Arcades' 'del- phines' 'naides', accusativum pluralem corripiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 561)
et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes feminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, ut ite meae, quondam felix pecus, ite capellae, aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, ut Iraeque Insidiaeque, dei comitatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 853)

SEARCH

MENU NAVIGATION