라틴어 문장 검색

enimvero iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 318:1)
et Horatius ne in poemate quidem humilem generis huius usum putavit in illis versibus, Quod leoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 240:1)
neque est ignobile exemplum, Megarios ab Atheniensibus, cum de Salamine contenderent, victos Homeri versu, qui tamen ipse non in omni editione reperitur, significans naves suas Atheniensibus iunxisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 260:1)
quasi vero numeri non sint compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse , mox eo repertos pedes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 371:1)
ergo quem poemate locum versificatio, eum oratione compositio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:1)
nam et orationes eius et poemata et epistolae et dialogi feruntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:2)
editio habebit omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 221:5)
monumenta ingeniorum et ad indignos perventura publicavit editio ;
(세네카, 행복론, Liber IV 134:2)
cuius si varium legas poema, tunc Phoebum vel Hyantias puellas potato madidas ab Hippocrene, tunc Amphiona filiumque Maiae, tunc vatem Rhodopeium sonare conlato modulamine arbitreris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem47)
vis dicam tibi, quid poema frangat?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad V. C. Catullinum 2)
Burgum tuam, quo iure amicum decuit, meam feci, probe sciens vel materiam tibi esse placituram, etiamsi ex solido poema displiceat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem6)
nuper quadrupedante cum citato ires Phocida Sestiasque Baias, inlustres titulisque proeliisque urbes per duo consulum tropaea, (nam Martem tulit ista Iulianum et Bruto duce nauticum furorem, ast haec Teutonicas cruenta pugnas, erectum et Marium cadente Cimbro), misisti mihi multiplex poema, doctum, nobile, forte, delicatum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium4)
tantum, etsi placeat, poema longum est.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium116)
cumque frusta diversa quasi per iocum effunderent, solvitur Catullinus in risum intempestivoque suffragio clamare coepit dignum poema quod perennandum apicibus auratis iuste tabula rostralis acciperet aut etiam Capitolina.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 3:5)
non enim tanti est poliri formulas editione carituras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION