라틴어 문장 검색

Credamus tragicis quidquid de Colchide torva dicitur et Procne;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI316)
veram deprendere messem si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacertae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII51)
Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto, hos ante effigies maiorum pone tuorum, praecedant ipsas illi te consule virgas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII7)
haec opera atque hae sunt generosi principis artes, gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu prostitui Graiaeque apium meruisse coronae, maiorum effigies habeant insignia vocis, ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae syrma vel Antigones vel personam Melanippes, et de marmoreo citharam suspende colosso.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII92)
pone domi laurus, duc in Capitolia magnum cretatumque bovem!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X20)
exitus ille utcumque hominis, sed torva canino latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X109)
prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton, nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII19)
Hunc inter Rhenum populos Alpesque iacentes, Finibus Arctois patriaque a sede revulsos, Pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem, Romano spectante, rapi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:48)
Impatiensque diu non grati victima sacri, Cornua succincti premerent cum torva ministri, Deposito victum praebebat poplite collum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:48)
Illa feroces Torquet adhuc oculos, totoque vagantia coelo Lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:66)
Pone duces priscos et nomina pauperis aevi, Fabricios Curiosque graves:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:29)
Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos, Terrarum dominum pone supercilium.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, IV1)
Lascivos leporum cursus lususque leonum Quod maior nobis charta minorque gerit Et bis idem facimus, nimium si, Stella, videtur Hoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIV1)
Intres ampla licet torvi lepus ora leonis, Esse tamen vacuo se leo dente putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LX1)
Issam denique pone cum tabella:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIX9)

SEARCH

MENU NAVIGATION