라틴어 문장 검색

quis eluet me Tanais aut quae barbaris Maeotis undis Pontico incumbens mari?
(세네카, 파이드라 10:15)
domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur?
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:14)
ripam catervis Ponticam viduis ferit,
(세네카, Troades 12:1)
Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae armaque fraternae tristia militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero (sint modo fata tuis mollia carminibus), nos, ut consuemus, nostros agitamus amores, atque aliquid duram quaerimus in dominam;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 71)
me laudent doctae solum placuisse puellae, Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 74)
acrius illa subit, Pontice, si qua tuast, quippe ubi non liceat vacuos seducere ocellos, nec vigilare alio limine cedat Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 917)
"Ponticus hinc rector numerosis Cyzicon armis claudit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem84)
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores accepit pectique iubas hominemque vereri edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, si semel adverso radiavit lumine ferrum, eiurata fides domitorque inimicus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:79)
quicquid nobile Ponticis nucetis, fecundis cadit aut iugis Idymes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres5)
Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter iura dat Eois, alter compescit Hiberas, alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen, hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant, hi fora pacificis emendant fascibus, illi castra pia statione tenent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum62)
An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 456:1)
itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro proelio trepidaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 299:1)
sub pedibus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africae Scipio?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 671:2)
legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 238:1)
cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia volgatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION