라틴어 문장 검색

et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장85)
Tum medici digiti pollices linteolis vel fasceis, ne delabantur, involuti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장8)
Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장2)
rursus iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장3)
difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장5)
Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 17장2)
Neque uitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 5장 1:3)
ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:2)
ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 1:3)
habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 8장 1:2)
Initium est eo delapsi, dolor auctus et urina difficilior.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:51)
Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:1)
Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 5:1)
tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 6:5)
eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION