라틴어 문장 검색

Circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnia loca atque itinera obsidere;
(카이사르, 내란기, 1권 67:5)
sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant, Afranii copias equitatus Caesaris insequens morabatur.
(카이사르, 내란기, 1권 70:2)
Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur, ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi constitit.
(카이사르, 내란기, 1권 70:6)
Hunc cum obliquo itinere cetrati peterent, conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit;
(카이사르, 내란기, 1권 70:9)
Neque vero id Caesarem fugiebat, tanto sub oculis accepto detrimento perterritum exercitum sustinere non posse, praesertim circumdatum undique equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur;
(카이사르, 내란기, 1권 71:2)
Haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab equitatu premi nostro.
(카이사르, 내란기, 1권 73:4)
Caesar equitatu praemisso, qui novissimum agmen carperet atque impediret, ipse cum legionibus subsequitur.
(카이사르, 내란기, 1권 78:10)
Relinquebatur, ut, cum eiusmodi locis esset appropinquatum, legionum signa consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerent, eo submoto repente incitati cursu sese in valles universi demitterent atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent.
(카이사르, 내란기, 1권 79:5)
quorum nulli ex itinere excedere licebat, quin ab equitatu Caesaris exciperetur.
(카이사르, 내란기, 1권 79:7)
Milia enim progressi IIII vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsum capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque iumentis onera deponunt.
(카이사르, 내란기, 1권 80:3)
Celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium revertitur.
(카이사르, 내란기, 1권 80:7)
Caesar ab opere legiones revocat, equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit;
(카이사르, 내란기, 1권 82:4)
sagittarii funditoresque media continebantur acie, equitatus latera cingebat.
(카이사르, 내란기, 1권 83:5)
ipse cum equitatu antecedit ad castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 24:5)
Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae;
(카이사르, 내란기, 2권 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION