라틴어 문장 검색

Et hac spectant Propositiones generales quas Libro primo & secundo pertractavimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:27)
Ibi enim, ex phaenomenis caelestibus, per Propositiones in Libris prioribus Mathematice demonstratas, derivantur vires gravitatis quibus corpora ad Solem & Planetas singulos tendunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:29)
Deinde ex his viribus per Propositiones etiam Mathematicas deducuntur motus Planetarum, Cometarum, Lunae & Maris.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:30)
Quae ad motus Lunares spectant, (imperfecta cum sint,) in Corollariis Propositionis LXVI.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:4)
simul complexus sum, ne singula methodo prolixiore quam pro rei dignitate proponere, & sigillatim demonstrare tenerer, & seriem reliquarum Propositionum interrumpere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:5)
Nonnulla sero inventa locis minus idoneis inserere malui, quam numerum Propositionum & citationes mutare.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:6)
Possibile est ut nullus sit motus aequabilis quo Tempus accurate mensuretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 34:4)
cum possibile sit ut corpus aliquod in regionibus fixarum, aut longe ultra, quiescat absolute;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 37:4)
Nam velocitatem Penduli in puncto infimo esse ut chorda arcus quem cadendo descripsit, Propositio est Geometris notissima.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:15)
In hoc casu sensus Propositionis est, quod vis illa quae ex omnibus componitur, tendit ad punctum S. Porro si vis aliqua agat secundum lineam superficiei descriptae perpendicularem, haec faciet corpus deflectere a plano sui motus, sed quantitatem superficiei descriptae nec augebit nec minuet, & propterea in compositione virium negligenda est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 12:2)
Et hujusmodi Propositionibus Hugenius, in eximio suo Tractatu de Horologio oscillatorio, vim gravitatis cum revolventium viribus centrifugis contulit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 35:7)
Quare applicando terminos prioris propositionis ad terminos correspondentes hujus, erit b[r] ad bd ut PR ad PT.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 12:8)
Id ex Propositionibus XI, XII, XIII & earum Corollariis constat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 4:3)
Minuatur Parabolae latitudo CP in infinitum eo, ut arcus Parabolicus PfB cum recta CB, centrum S cum vertice B, & interuallum SP cum intervallo BP coincidat, & constabit Propositio. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 16:4)
ex Propositione XI.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 35:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION