라틴어 문장 검색

pendent mobilibus lumina funibus, quae suffixa micant per laquearia, et de languidulis fota natatibus lucem perspicuo flamma iacit vitro.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae40)
sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt regia gemmato laquearia fulva metallo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2297)
tecta corusca super rutilant de laquearibus aureolis saxaque caesa solum variant, floribus ut rosulenta putes prata rubescere multimodis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.55)
pavens deinde introspicit, admota quantum postibus acies per artas cardinum intrare iuncturas potest.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.95)
ordo columnarum geminus laquearia tecti sustinet auratis suppositus trabibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.55)
"subdidit et Parias fulvis laquearibus columnas, distinguit illic quas quaternus ordo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.20)
portarum summis inscripta in postibus auro nomina apostolici fulgent bis sena senatus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1241)
dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:3)
Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:3)
Limen erat caecaeque fores et pervius usus tectorum inter se Priami, postesque relicti a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, saepius Andromache ferre incomitata solebat ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:1)
Ipse inter primos correpta dura bipenni limina perrumpit, postisque a cardine vellit aeratos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:4)
amplexaeque tenent postis atque oscula figunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:11)
labat ariete crebro ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:14)
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi, procubuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:20)
magni gestamen Abantis, postibus adversis figo, et rem carmine signo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION