라틴어 문장 검색

erubescant profecto si quis eis haec obiciat, contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 63:1)
cuius et ipsos postmodo et patres qui dederant paenituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 314:2)
non enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque opportunitatem volui, ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 561:2)
quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 414:1)
tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum aequom censuissent,ne ipso quidem contra tendente praetore, magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus, magis sanctitate vitae quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 124:1)
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 295:2)
si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri quam postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 7:1)
Antiochus imminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 304:1)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)
ergo ita novi mores coegerunt, uti inertiae mali iudices convincerent artium virtutes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION