라틴어 문장 검색

et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:7)
Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:1)
exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit, post cibum quies.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 30:2)
Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 31:1)
Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:5)
At uere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 35:1)
Aestate uero et potione et cibo saepius corpus eget;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:1)
Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:3)
Si frigidae potiones uentrem eius non turbant, his utendum potissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:4)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 7장 1:3)
uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:5)
adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:3)
deinde omnes potiones aqua frigida includere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:4)
at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 4:2)
Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leue, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquieuit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION