라틴어 문장 검색

huius Apollineae currum comitantur Amyclae, quos Pylos et dubiis Malea vitata carinis plaudentique habiles Caryae resonare Dianae, quos Pharis volucrumque parens Cythereia Messe, Taygetique phalanx et oloriferi Eurotae dura manus, deus ipse viros in pulvere crudo Arcas alit nudaeque modos virtutis et iras ingenerat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권98)
illi certantia plaudunt orgia, sed magnis resonat vagitibus Ide.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권360)
nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse incidit et sacrae circum fastigia vallis turbine praevectus rapido ter sustulit hastam, ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권59)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
"equidem haec et Marte diurno dum res infractae pulsique in terga redimus - per tripodas iuro et rapti nova fata magistri - vidi, et me volucres circum plausere secundae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권72)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, Praecinit eventus nec mihi cantus avis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 82)
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo audita et lucos praecinuisse fugam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 535)
tunc Messalla meus pia det spectacula turbae et plaudat curru praetereunte pater.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 560)
tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:2)
tunc concursus populi factus, impetratoque ut manerent, datum ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac quae nunc sollemnis est licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis qui sacris praecinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 430:1)
qui sibi mandasset delegati ut plauderent quive quo placeret alter fecisset minus, eius ornamenta et corium uti conciderent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol40)
nunc, spectatores, Iovis summi causa clare plaudite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 216)
pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 298)
verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit, ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 4106)

SEARCH

MENU NAVIGATION