라틴어 문장 검색

Atque interdum natura quoque adiuvat, si ex angustiore sede vitium transit in praecordiis orto scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장25)
dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo revertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장8)
Si inter haec quoque graviter erumpit, quia consumere hominem potest, commodissimum est impetum eius admota occipitio cucurbitula, sic ut cutis quoque incidatur, avertere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장27)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae neque incidire cutem necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장9)
Si plus doloris est, infra praecordia quattuor digitis cucurbitula utendum est, et protinus dandus panis ex posca frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장54)
confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장11)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장8)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장21)
Dextra parte sub praecordiis vehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem pervenit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장3)
— Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admovere, non ubique cute incisa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장10)
Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem evocet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장4)
At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus vel etiam sub mammis admotae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장23)
Si tamen intolerabilis dolor est et sanguis profluit, etiam sanguinis detractio apta est, aut certe coxis admotae cucurbitulae cute incisa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장35)
Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION