라틴어 문장 검색

praelata est Pollionis filia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 86장3)
ita rogati sententiam patres Zmyrnaeos praetulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장4)
nam is aviam Octaviam et per eam Augustum avunculum praeferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 75장4)
adstitisse tot per annos, qui vultum, gemitus, occultum etiam murmur exciperent, et potuisse avum audire, legere, in publicum promere vix fides, nisi quod Attii centurionis et Didymi liberti epistulae servorum nomina praeferebant, ut quis egredientem cubiculo Drusum pulsaverat, exterruerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장2)
ad eum per speciem necessitudinis crebro ventitando pellicit patruum ut praelata ceteris et nondum uxor potentia uxoria iam uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장2)
postquam ad providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, quamquam oratio a Seneca composita multum cultus praeferret, ut fuit illi viro ingenium amoenum et temporis eius auribus accommodatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장3)
atque illi recentem gloria et inclinatione quadam etiam hostium Corbulonem praetulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장6)
Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverticula veste servili in dissimulationem sui compositus pererrabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse quoque exciperet ictus et ore praeferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장1)
modestiam praeferre et lascivia uti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 45장8)
in modum Furiarum veste ferali, crinibus deiectis faces praeferebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장2)
inter nobilis et longa decora praeferentis novitas mea enituit?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장10)
Plautum magnis opibus ne fingere quidem cupidinem otii sed veterum Romanorum imitamenta praeferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque quae turbidos et negotiorum adpetentis faciat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장9)
Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversitatem exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장4)
ut imperium evertant libertatem praeferunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장17)
cliens hic Sorani et tunc emptus ad opprimendum amicum auctoritatem Stoicae sectae praeferebat, habitu et ore ad exprimendam imaginem honesti exercitus, ceterum animo perfidiosus, subdolus, avaritiam ac libidinem occultans;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION