라틴어 문장 검색

et tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, locis inquit angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam nullam habemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 327:1)
qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 345:2)
prima luce ad moenia omnibus copiis admotis corona cinxit urbem subsidiaque firma, ne qua eruptio fieret, portis opposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 618:2)
saepe in acie, saepe in agmine, saepe circa ipsam urbem adversus eruptiones hostium pugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 655:2)
cum in locum a Poenis circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurni, tribuni militum, virtute et opera evasit, qui cum ccc militibus eruptione facta hostes in se converterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVII Periocha7)
tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 282:2)
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 322:1)
plures deinde in omnes partes eruptiones factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 594:1)
sex milia ferme primi agminis per adversos hostes eruptione impigre facta, ignari omnium quae post se agerentur, ex saltu evasere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 74:1)
primo Poenum usque ad castra fusum, eruptione facta repente versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 294:2)
ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec ipse eruptionem cohortium sustinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 229:1)
exigua pars eruptione facta silvas ac montis petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 346:1)
quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 506:1)
ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex inproviso oppressi fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 507:1)
nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 600:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION