라틴어 문장 검색

Celeritas enim beneficium gratum facit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 94:4)
Acquirit gemitus præmia nulla tuus, Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:2)
Ut graviter doleat, non pertinet ad sapientem, Cum dolor ad dominum præmia nulla ferat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:5)
"Injuriæ oblivisci debemus, beneficii vero meminisse;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 275:18)
Non igitur nomen te mortis offendat, sed boni transitus beneficia delectent.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:17)
ut dicerent animas hominum pariter ac bestiarum esse communes, earumque summum praemium, si magnorum philosophorum animae in apes aut luscinias demigrarent;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:9)
Tu enim via es, veritas, vita, possibilitas, fides, praemium.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:3)
Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:20)
et labori merces parata est, qui licet non sit suavis ad gratiam, tamen fructuosus ad praemium est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:21)
Propterea etiam divina dignos habitos gratia, quod nequaquam viderentur indigni quibus talia divinis beneficiis provenirent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:17)
Attende tibi, ne obliviscaris beneficia Domini Dei tui, et non custodias mandata et judicia, et justitias illius quae ego praecipio tibi hodie;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 3:2)
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:4)
Festinavit enim et Dominus ad beneficium;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 4:15)
Siquidem et Pharisaeus ille reprehensus est qui jejunia sua velut beneficia enumerabat, et tamquam objectabat Deo, et se criminum memorabat exsortem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:2)
Quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere voluit errantem, et beneficio suo invitare ad correctionem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION