라틴어 문장 검색

haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus - haec nequiquam praemonito magistro equitum Romam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 215:1)
cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque, nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 240:1)
ad rem publicam pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 446:3)
nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo conatus hostis causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 263:1)
ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
hostis enim si quam partem muri occupaverit, qui repugnabunt rescindent et, si celeriter administraverint, non patientur reliquas partes turrium murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipitare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장12)
Nam nec rescindere magni iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, tunc aderas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION