라틴어 문장 검색

et hujusmodi somnia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:6)
Eadem ratio est fere omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:5)
Examini tamen subiicias consuetudines tuas diaetae, somni, exercitationis, vestium, mansionis, et similium, et, si quid nocumento esse iudices, experire illud paulatim exuere, ita tamen ut, si ex mutatione nocumenti aliquid perceperis, ad consueta redeas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:11)
Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin,
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt;
(불가타 성경, 요엘서, 3장1)
Quia theraphim loquuntur inania, et divini vident mendacium, et somnia loquuntur vana, vane consolantur; idcirco migrant quasi grex, affliguntur, quia non est eis pastor.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장2)
Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장11)
quae ratio somni, quae vigiliae sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium49)
At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laboravit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장14)
si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장8)
Si vero sub prima curatione febris intenditur brevesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque veniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장50)
quae ratio somni, quae uigiliae sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 19:3)
At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laborauit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION